monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Suasoriae, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Deliberant Athenienses, an tropaea Persica tollant Xerse minante rediturum se, nisi tollerentur 1  ARELLI FUSCI. Pudet me victoriae vestrae, si sic fugatum creditis Xersen, ut reverti possit. tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti, nisi quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa classis. quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc, an vicerimus. Xerses veniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est, et amissa, ne audeat, amissurum monent. ut interdum in gaudia surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita adversis frangitur. omne excit(at) animum decus; ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit, haeret circa damna sua et quae male expertus est vota deponit. si venturus esset, non minaretur. suis ira ardet ignibus et in pacta non solvitur. 2  non denuntiaret, si venturus esset, neque armaret nos nuntio nec instigaret victricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia; magis superveniret improvidis et(iam), et arma indenuntiata (ad)moveret. quantumcumque Oriens valuit primo in Graeciam impetu effusum est. hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso iacent; nulli nisi qui fugerunt supersunt. quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, Polyzele? et hoc agitur, an viceris! haec ego tropaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xersen minantem. me miserum! pugnante Xerse bav1554.9 v tropaea posui; fugiente tollam? nunc Athenae vincimur: non tantum credetur redisse sed vicisse Xerses. non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. 3  credite mihi, difficile est attritas opes recolligere et spes fractas novare et (ex) paenitenda acie in melioris eventus fiduciam surgere. CESTI PII. 'Inferam' inquit 'bellum'; alia mihi tropaea promittit. Potest maior venire quam victus est? ARGENTARI. Non pudet vos? pluris tropaea vestra Xerses aestumat quam vos. 4  Divisio. FUSCUS sic divisit: etiamsi venturus est Xerses, nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda: confessio servitutis est iussa facere. si venerit, vincemus. hoc non est diu colligendum: de eo dico 'vincemus' quem vicimus. sed ne veniet quidem. si venturus esset, non denuntiaret. fractus est et viribus et animo. CESTIUS et illud adiecit, quod in prima parte tractavit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse, commune bellum fuisse, communem victoriam. deinde, ne fas quidem esse: numquam factum, ut quisquam consecratis virtutis suae operibus manus (ad)ferret. ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt. illorum bellum fuit, illos Xerses vinculis, illos sagittis persequebatur. hic omnia ad impiam et superbam Xersis militiam pertinentia. 5  quid ergo? bellum habebimus? habuimus, et si Xersem removeris, invenietur alius hostis. numquam magna imperia otiosa. enum(eratio) bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. deinde, non erit bellum; Xerses enim non veniet. multo timidiores esse qui superbissimi fuerint. novissime, ut veniat, cum quibus veniet? reliquias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat domi et si qui ex fuga conquisiti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut victum. 6  ARGENTARIUS his duobus contentus fuit: aut non venturum Xersen aut non esse metuendum, si venerit. his solis institit et illud dixit quod exceptum est: 'tollite' inquit 'tropaea'; si vicisti, quid erubescis? si victus es, quid imperas? locum movit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi, sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur. 7  BLANDUS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere vult posteris quemadmodum venerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIUS omni dimissa divisione tantum exultavit, quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam victoriam, nova tropaea. SILO POMPEIUS venusto genere sententiae usus est: 'nisi tollitis' inquit bav1554.10 r 'tropaea, ego veniam'; hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis. 8  Alteram partem solus GALLIO declamavit et hortatus ad tollenda tropaea dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua esset. ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi. bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis; pro re supervacua et nihil nocitura, si defieret, non esse suscipiendum. hic dixit utique venturum Xersen et descripsit adversus ipsos deos tumentem; deinde, habere illum magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse. timendam esse fortunae varietatem. exhaustas esse Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; illi esse immensam multitudinem hominum. hoc loco disertissimam sententiam dixit, quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos vincere.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Suasoriae, Casus IV <<<     >>> Casus VI
monumenta.ch > Seneca Maior > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik